Homepage
Italia e mondo
Provincia di Sondrio
Nostra Provincia
Fatti dello Spirito
CCCVA
Prodotti
Nostri personaggi
Galleria
Siti segnalati
Contatti
 
sito realizzato da
nereal.com . 2006
 
 


Tutti i contenuti di questo sito, salvo ove diversamente specificato, sono pubblicati secondo la licenza d'uso Creative Commons.
 

CVR LATINITAS HODIERNA SIT COLENDA
CIRCVLVS LATINVS MATRITENSIS SCRIPSIT
(
www.servicom.es/latine/circulus.htm)
Hispanice. Cur Latinitas hodierna sit colenda
(...repetita juvant!) - Quibus scopis et consiliis coetus noster sit conditus - Ad plura scienda


Hispanice
CVR LATINITAS HODIERNA SIT COLENDA
Plurimi sunt qui putent linguam Latinam antiquorum tantum Romanorum sermonem fuisse. Sunt etiam qui in scholis et in studiorum uniuersitatibus hanc sententiam iterum iterumque perperam proferant. Quo fit ut plerumque saeculi nostri homines licet disciplina exculti et eruditi sermonem Latinum mortuum et minime ad uitam nostram agendam aptum ducant. Propter hanc rem ex studiorum curriculis haec disciplina quae inutilis tunc habetur in dies magis magisque excluditur.
Tamen si quis rem ipsam recte perspicere uult ad cultum ciuilem et litterarum scientiarumque historiam animum conuertat et tunc animaduertet ubertatem et uim quam per saeculorum decursum haec lingua non solum numquam amisit sed paulatim nouis monumentis auxit et roborauit. Nostris quoque temporibus in toto terrarum orbe cultores non desunt qui Latinitatem communicationis uinculum uiuum manere censeant et colloquiis et commercio quotidiano hoc libenter experiantur. Saepe quod homines Latine loqui malunt cum plurimae sint linguae quibus hoc consilio uti possumus multi mirantur. Tamen saepius qui haec dicunt unum obliuisci uidentur: plurimae enim sunt linguae quae ad nationem quandam uel plures pertinent, perpaucae uero quae ad totum cultum ciuilem, ad singulos uniuersosque populos pertineant et simul nullus eorum suam tantum priuatam et propriam esse affirmare potest.
Haec est singularitas et emolumentum sermonis Latini. Omnes linguis nostris minime despectis eo libenter uti possumus ad commercium inter nationes. Saecula praeterita huius usus eximia testimonia praebent, tempora autem nostra alia similia, etsi interdum minus nota etiam nobis ostendunt.

QVIBVS SCOPIS ET CONSILIIS COETVS NOSTER SIT CONDITVS
Anno MCMXCIII nonnulli eramus qui soli et fere desperati alios Hispanos Latine loquentes per nonnullos annos frustra quaesiueramus. Sciebamus etiam in patria nostra quosdam esse qui ad conuentus et seminaria Latina peregre instituta interdum se contulerant. Tamen nulla erat institutio nec publica nec priuata quam illi qui linguam Latinam more uiuo discere et exercere uelint adire poterant.
Casu quodam mirabili duo sodales qui in Belgio superioribus annis seminariis Latinis interfuerant per Volfgangum Jenniges, amicum optimum Germanum, sunt coniuncti et sic de coetu quodam instituendo cogitare coeperunt. Mox primae sessiones fere priuatae domi Augustini Cano, praestantissimi Hispaniae legati et Latinitatis uiuae strenuissimi propugnatoris, factae sunt. Cum plurimi homines de incepto nostro per praeconia in actis diurnis diuulgata uel ab aliis nuntiantibus sciuerint, circulus noster tantum auctus est ut alium locum ad coetum menstruum habendum quaerere simus coacti.
Tunc auxilio Facultatis Iuris Studiorum Vniuersitatis Sancti Pauli (CEV) quae inceptis nostris fauere non desinit difficultas est feliciter soluta. In aedibus illius Facultatis semel in mense plurimi homines muneribus aetatibus mentibusque dissimiles uno tanto sermone Latino coniuncti conuenire solemus. Ibi tirones qui olim pueritia uel prima adulescentia linguam Latinam didicerunt et postea aliis negotiis dediti alios audientes ab obliuione eam uindicant. Etiam iuuenibus qui nouis rei instituroriae mutationibus linguam latinam discendi facultate sunt orbati optima est occasio ut more uiuo et amoeno regulas grammaticas sine taedio paulatim addiscant.
Ceterum colloquia nostra non tantum de lingua ipsa, sed de rebus hodiernis et priuatis et publicis, de rerum natura et oecologia, de rebus technicis et computatralibus, de litteris antiquis et recentioribus, de oeconomia rebusque socialibus, de itineribus faciendis institui solent. Sic fit ut sodales in dies expeditius et accuratius Latine loqui ualeant et ipsam linguam aptissimam ad commercium inter homines hodiernos iungendum esse probetur.
Quid de Circulo nostro Acta Diurna interretialia scripserint ...

AD PLVRA SCIENDA ...
Si quid amplius de Circulo nostro Latino uel de Latinitate uiua scire uultis sine ullo pudore per cursum electronicum de quaestionibus uestris nos facite certiores. En uobis inscriptiones nostrae cursuales electronicae:

Augustinus Canus: augustinus@eresmas.net

Iosephus M. Sanctius: TXEMA1@santandersupernet.com


http://www.cirlapa.org/index_2.htm

GdS 5 III 2002


Torna a Italia e Mondo
                                                 Torna all'indice generale

  Torna alla prima pagina